- EPIRUS
- EPIRUSregio Graeciae finitima ad Ort. Acheloo fluv. discreta: ad Occas. Acrocerauniis montibus, quâ mari Adriatico incumbunt: Ad Septentr. Macedoniae parte terminatâ: Ad Merid. Ionio mari abluta. Primum Molossia dicta, deinde Chaonia, a Chaone Heleni fratre. Quondam urbibus, populisque quorum Molossi, apud quos Dodona, clarissimi, fuit frequentissima, sed a Romanis subacta cum saepius deficeret, pene in solitudinem redacta est. Hic concilium A. C. 516. ob Ioh. Ep. Nicopolit. Vide infra. Aluti haec regio equas praestantissimas Virg. Georg. l. 1. v. 59.Eliadum palmas Epeiros equarum.Idem l. 3. v. 121.Et patriam Epirum referat. ------ ------Tauros item. Ovid. Met. l. 8. v. 281.------ Oeneios ultorem spreta per agrosMisit aprum, quanto maiores herbida taurosNon habet Epirus.Item iuvencos, Hom. in Hymn.Η᾿ μὲν ἄν Η῎πειρον πορτιτρόφον,Frumenti quoque ferax fuit Hom. Od. 1.Κεῖθ ἁλὶ κεκλιμὲνη ἐριβώλακος Η᾿πείροια.Idem. Od. ξ.------ Ο῎υτ᾿ Η᾿πείροιο μελαίνης,Ο᾿υτ᾿ αὐτῆς λ᾿ςθάκης. ------Hinc Epirota et Epiroticus. Insulas circa Epirum olim tenuisse Phosnices docet Bochart. Ab iisdem fortasse dicta fuit Epirus, non quia ἤπειρος terra contlnens, nihil enim hîc singulare, sed quia terra abirim, i. e. equorum et boum. Et Gratius fere in fine Cynegetici:------ Quis Chaonias contendere contra.Ausit, vix meritâ quas signat Achaia palmâ?Chaontas (equas) i. e. Epiroticas; Chaonia enim est pars Epiri. Veget. l. 3. Epirotas ac Siculos (equos) nen despexeris si mores pulchritudo non deserit. Iam de Epiri bobus quis non meminit? Ubi teste Pind.Βουβόται πρῶνες ἔξοχοι κατάκεινται,Δωδωνάθεν λ᾿ρχόμενοι πρὸς Ι᾿όνιον πόρον.Sed observanda Inprimis haec Philosophi Hist. An. l. 3. c. 21. Α᾿ι δε Η᾿πειρωτικαὶ βόες αἱ μεγάλαι βδάλλεται ἑκάςτη ἀμφορέα, καὶ τούτου τὸ ἥμισυ κατα τοὺς δύο μαςτούς. Ο῾ δὲ βδάλλων ὀρθὸ2 ἕςτηκεν, ἢ μικρὸν ἐπικύπτων διὰ τὸ μὴ δύναςθαι αὒ ἐφίκεςθαι καθήμενος. Proinde Hecataeus apud Arrian. l. 2. Anabaseos, asserit circa Epiri Ambraciam, et Amphilocum regnasse Geryonem, et inde Herculem boves abegisse, Quo pertinet, quod in Epiro boves praegrandes Δαρινοὶ dicti, credebantur ex illorum esse genere, quos abegerat Hercules; et a bubulco Larino, herculis abigeo, traxisse nomen. De his vide Athen. l. 9. et Suid. in Λαρινοὶ βόες, ubi citatur Poeta vetus Lycus Rheginus, Lycophronis pater. Vide item Atistoph. Scholiasten in Aves Tzetzem Chil. 8. Hist. 186. Apostolium, etc. Nic Lloyd. Haec Regio, ol. Reges habuit proprios, inter quos Pyrrhus et Alexander, celeberrimi, postea Maccdoniae annexa est. Dein sub Romanis fuit, post quos Regulos iterum proprios habere coepit, usque ad Ioh. Castriotum, quem Croia urbe et filiis privavit Amurathes, Turc. Imp. A. C. 1434. sed hic ab unico illorum, quem in vivis reliquerat, Georgio, a Turcis Scanaerbego dicto illa rursus exutus, A. C. 1442. Successor quoque eius Mahometes saepius victus est. Georgio vero hoc A. C.1468. defuncto, successit quidem fil. Ioh. sed mox sub iugum Epirus rediit. Eius partes fuêre Chaonia, Thesprotia, Cassiopaea Acarnania, Amphilochia, Athamania, Dolopia et Molossia, Briet. Nunc Chimera et Larta. Tota dicitur Saepe Albania inf. ad differ. super. quae propria est. Subest Turcis, Corcyra Ins. et Parga opp. in continenti Torone alias dicto exceptis, quae Venetis iam pridem parent. Ferrar. Baudr. Porro de Epiro in genere, Vide Plin. l. 3. c. 23. l. 4. c. 1. Strab. l. 7. Ptol. l. 5. Iustin. l. 17. c. 18. Belon. l. 1. obs. c. 64. Tom. 4. concil. Urbes Epiri hac temvestate. Acheloum. Actium, olim colon. Capo Figalo. *Ambracia, Larta. Anactoria, Vodiza. Antigonia, Argiro castro. Argos, periit. Butrotum, Butrinto. Cassiope. Vide Iohannina, seu Iohanna. Chimaera, Chimera. *Corcyra ins. et urbs, Corfu. Dodona. Evoria, S. Donato. *Iohanna, et Iohannina, metropolis, et caput regionis Iohannina. *Leucas ins. et urbs metropolis, S. Maura. *Nicopolis, Preveza.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.